- ASTROLABIA
- ASTROLABIArecentioribus dicta sunt, μετεωροσκὀπια Veterum; quae non solum de die valent, ut σκιόθηρα, sed et die ac nocte ad intervalla, magnitudines ac loca singularum stellarum signanda, sunt excogirata. Μετέωρα enim stellas quoque vocârunt Vereres, et quae in caelo ipso sunt, non ea tantum quae infra caelum. Huiusmodi autem organa primus adinvenisle Hipparchus dicitur, Plinio l. 2. c. 26. Idemque ausus rem etiam Deo improbam, annumerare posteris stetlas, ac sidera ad nomen expungere. Sed et Σκιόθηρα quadanrenus sunt μετεωροτκοπικὰ, quatenus et Solis motus ex umbris et Meridiani etc. per ea deprehenduntur. Ω᾿ροσκόπια utraque dixit Ptol. ab horoscopo indagando, de qua re vide infra. In Musaeo Kircheriano Astrolabia seu Planisphaeria plura ex aurichalco aslervantur; e quibus vero quinque eximia sunt, omnibus sui partibus ad diversas altitudines poli aptata, stellarumque fixarum retibus, lineâ fiduciae, axe atque armillâ suspensoriâ instructissima. Maximum corum, quod et Latinis characteribus et notis exsculptum est, trium palmorum magnitudinem adaequat. Duo alia, quorum unum Arabum notis et antiquitate visendum; alterum iisdem characteribus insignitum, palmô cum dimidio in diametro constat etc. Vide Georg. de Sepibus in Collegii Rom. Societ. Iesu Musaeo p. 27.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.